- OTHRYADES
- OTHRYADESSpartiata, qui, cum inter Argivos et Spartanos convenisset, ut 300. utrinque delecti de agro Thyreatico inter se decernerent, et utri superiores exstitissent, corum regio foret; unus hic tantum victor e Spartanis superfuit. Quum vero duo, qui ex Argivis reliqui erant, fugissent, castris suorum relictis, aiunt, Othryadem, spoliatis prius hostium corporibus, et ad sua castra relatis armis, deinde erectô tropaeô, cruoreque suô insignitô, ac Iovi dicatô, et in scuto suo, quumm adscripsisset, Vici, quia puderet Spartam reverti ob socios interfectos, sibi mortem conscivisse. Vide Val. Max. l. 3. c. 2. ex. 4. externô. Meminit eius Herodot. Plutarch. in Paral. strabo, et Suidas. Quibus adde Senecae locum in Suasor. 2. quem sic lege; Othryades pene a sepislchro victor digitis vulnera gessit, ut tropaea Laconum inscriberet. En dignum Deo in Spartano sacramento virum, cuius ne literae quidem fuêre sine sanguine. Nec omittendum illud Crinagorae, Ο᾿θρυάδην Σπάρτης τὸ μέγα κλέος. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.